Mas Serra del Bosc

Vist: 4038

Tot i que el 24 de març de 1232, consta que Bernat Cortès, canonge de Girona, ven al monestir d'Amer una vinya situada a la parròquia de Sant Julià del Llor, pel preu de 240 sous, "in loco nominato Serra Mediana" (Arxiu de la Corona d'Aragó, Monacals, Amer, núm. 53 (350x215 mm). Reg.: NH 12, ap.746 p.121; SC 53)1, no és fins l'any 1252 que trobem una referència directa al mas.

El 21 d'octubre de1252, L'abat Arnau de Santa Maria d'Amer estableix a Bernat de Llor o de Roqueta i a la seva esposa Raimunda el mas de Serra de Sant Julià del Llor. (Arxiu de la Corona d'Aragó, Monacals, Amer, núm 84 (222 187 mm). Reg: SC84)1.

Transcripció:1
Sit nutum cunctis quoniam ego Arnallus, Dei gratia Ameriensis abbas, consilio et uoluntate nostri conuentus, per nos et per omnes nostros presentes atque futuros, damus, laudamus atque concedimus tibi Bernardo de Lauru siue de Rocheto et uxori tue Raimunde et uestris et quibus uos uolueritis perpetuo ipsum totum integrum mansum et honorem de Serra quod est in parrochia Sancti Iuliani de Lauro cum intratibus et exitibus suis et uniuersis affrontacionibus et cum omnibus suis iuribus et pertinenciis et tenedonibus et cum omnibus que ad ipsum mansum et honorem pertinent uel pertinere debent ubique, ut ipsum habeatis et possideatis cum omnibus melioramentis que ibi facere potueritis, habeatis ad omnes uestras uestrorumque uoluntates semper faciendas, saluo iure Beate Marie de Amerii in omnibus et per omnia, et dabitis inde nobis et nostris annuatim pro censu in festo Natalis Domini .II. solidos barchinonenses de duplo et in eodem festo alios .II. solidos eiusdem monete pro perna et unum par gallinarum et unum par placentarum et .I. cauadam et .I. iuuam madii et alios duos solidos de duplo pro iuuis in festo Sancti Michaelis et paleam et uallos ad consuetudinem aliorum mansorum et .II. oua in festo Paschatis et .I. caseum in festo Pentecostes, et quod ipsum honorem bene et fideliter laboretis, et datibis nobis et nostris fideliter taschas. Item per nos et per omnes nostros damus, deffinibus atque relinquimus uobis et uestris perpetuo quod de ipso uel pro ipso manso et honore non teneamini nobis nec nostris dari uel facere homines uel feminas amodo, sed ipsum mansum et honorem teneatis et possideatis sine hominibus uel feminis que sint uestri uel uestrorum. Pro qua uero donacione et diffinicione de predictis hominibus et feminis recipimus a uobis modo in presenti pro esmenda siue pro recompensacione ipsum sacrarium de Podio de Lauru. Et nos dicti Bernardus de Lauru et uxor mea Raimunda, per nos et per omnes nostros presentes et futuros, pro escambis siue pro recompensacione ipsius donacionis et diffinicionis quam nobis fecistis ac nostris, de hominibus et feminis ipsius mansi et honoris de Serra, damus atque perpetuo tradimus uobuis Arnallo, Dei gratia Ameriensis abbati uestroque conuentui et uestris successoribus perpetuo ipsum nostrum integrum sacrarium de Podio de Lauro, et quod ipsum possitis crescere et examplare circumcirca ad uestram utilitatem et facer ibi tinerium satis magnum, sicut melius terminatur ab horiente in nostro honore et in omnibus aliis affrontacionibus uersus ollerium2 uel ipsum sacrarium et tinerium cum omnibus melioramentis que ibi facere poteritis, habeatis et possideatis ad omnes uestras uestrorumque uoluntates semper faciendas sine aliquo nostro nostrorumque retentu. Et iuramus nos ambo in Deum et super sancta .IIII.or Dei Euangelia omnia iamdicta fideliter attendere et in aliquo non frangere et quod contra hec non ueniamus nec uenire faciamus.

Actum est hoc .XIII. kalendas nuoembris anno Domini .MCCL. secundo.

Sig+num Bernardi de Lauro siue de Rocheta, sig+num Raimunde uxoris eius, qui hoc firmamus et laudamus. Sig+num Petri de Buada, sig+num Bernardi de Sancta Margarita, sig+num Berengarii de Turno, testium. Ego frater Arnallus abbas Ameriensis [....]. Ego frater Petrus, camerarius Ameriensis [....].

Arnallus de Crosis, publicus notarius Amerii, qui hoc scripsit die et anno quo supra (s. man.).

1 Diplomatari de Santa Maria d'Amer, d'Esteve Pruenca i Bayona
2 Mot de lectura dubtosa, tal vegada olerium, hort.

© Portal Gironí d'Història i Genealogia (www.portalgironi.cat)