Transcripció del diplomatari contingut al llibre "EL MONESTIR DE SANTA MARIA DE CERVIÀ I LA PAGESIA: UNA ANÀLISI LOCAL DEL CANVI FEUDAL", de Lluís To Figeras, 1991
Conditiones sacramentorum quorum seriem ordinavi ego Vuitardus levita et iudex, presentibus sacerdotibus Raimundo, et Ermengaudo, / et levita Berengario, et Gautberto, et laicis bonis hominus, Vuilelmo Tedi, et Bertrando Artalli, et Adalberto Suniarii, et Bernardo Adalberti, et Vuilelmo Vuitardi, et Ecardo, et Vuigoni, / et Vuilelmo. In cuius iudicis et predictorum bonorum hominum presentia nos testes Oldricus presbiter, et Vuilelmus Adalberti et Berengari Vitalis / testificamus extremam voluntatem et ordinationem quam Silvius Lobeti ordinavit de suis rebus omnibus per suum testamentum, extrema suas voluntate ordinatum / signo punci manu sua robarotum. Et nos elemosinarii predicti Silvi: Gautbertus Adalberti, et Adalezis uxor que fui predicti Silvii et Iohannes profe/rimus hos supradictos testes ad comprobandam utimam voluntatem et elemosinam quam predictus Silvius qui fuit condam ordinavit / ita sicut dictum est supra. Nos igitur supradicti testes pariter verum dantes testimonium iuramus super altare quod est consecratum in honorem Sancti Petri et Pauli et aliorum / omnium apostolorum cuius ecclesia sita est in comitatu gerundensi, apud coenobium Sancte Marie de Cirvian, ubi scilicet in iamdicto altari has conditiones iurando / tangimus, quia nos vidimus et audivimus et presentes affuimus quando predictus Silvius habens integram memoriam sui sensus et iacens ab egritudine detentus / qua obiit in castello Cirvian, scilicet in camera sua lectica, ordinavit suam extremam voluntatem ex ordinationem et elemosinam de suis rebus omnibus per / suum testamentum extrema sua voluntate ordinatum et vidimus et audivimus quando predictus Silvius iussit predictum testamentum legi coram se et nobis / presentibus laudavit et firmavit illud signo punci sue manus et postea iussit ut predictum testamentum extremum signis punci roboraretur a nobis et / ab aliis testibus. Cuius testamenti extremi scripura sic fideliter continetur omnis et tota in primis incipiens:
In nomine Domini, / ego Silvii cognomento Lobeto precor Adalaiz uxor mea, et Bonifilium Suniarii, et Gauzfredo meo nepoti, et Iohannem monachum, et Vuilelmum iudicem, et Gauzberto Adalberti / ut post obitum meum, mei siatis manumissores et elemosinarii et habeatis licentiam distribuendi omnem meum alodem et mobile sicut in hoc testamentum / ordinavero.
In primis dimitto ad ecclesiam prescripte Sancte Marie Cirviam, corpus meum ad sepulturam et omnes meos sciphos / argenteos simul cum copas argenti et medietatem de omnem meum mobilem tam maiore quam minore sine ulla reservatione ad operam ecclesiam.
Et ad prescripta Adalaiz uxor mea / et ad prescripto Gauzfredo dimitto meum castrum de Cirvian, dum vivunt teneant et post obitum prescripte Adalaizis et prescripto Gauzfredo remaneat prescrip/tum castrum Cirvian ad prescriptam ecclesiam Sancte Marie coenobium Cirvian. Et ad prescriptos Adalaiz et Gauzfredo dimitto terris qui sunt subtus castrum de Cirvian, / qui affrontant: a parte orientis in ecclesiam Sancti Genesii et in ripam occidentalem aqueducto qui discurrit infra ortis quas excolit Ecardus et in terris prescripte Sancte / Marie, de meridie in flumine Ticeris, de occiduo in rivo qui vocatur Arner et in terris de Bruguerol et de Sancti Felicis Gerunde, a parte circi affrontant in parro/chia Sancti Martini Fellinas. Sub modo ut dum vixerint prescriptis Adalaiz et Gauzfredo teneant et possideant. Post obitumamboorum prescripti Adalaiz et Gauzfredo / remaneant prescripis terris ad prescriptam ecclesiam Sancte Marie coenobium Cirvian. Et ad prescripis Adalaiz et Gauzfredo dimitto mansiones et turrem que habeo in Ge/runda, una cum fevo comitale et episcopale.
Et si prescripta Adalaiz uxor mea noluerit habitare cum prescripto Gauzfredo nepoti suo, meo elemosinario, teneat et possideat / prescripta Adalaiz, medietatem de omnes alodios quod post obitum prescripto Gauzfredo dedi per scripturam ad prescriptam ecclesiam Sancte Marie, sub mo/do ut post obitum prescripte Adalaizis remaneat ad prescripto Gauzfredo dum vixerit. Et prescriptus Gauzfredus donet censum qui est scriptus in cartam do/nationis prescripte Sancte Marie. Aut si prescriptus Gauzfredus meus elemosinaris obierit ante quam prescripta Adalaiz, remaneat prescriptum alodium ad pre/scripta Adalaiz uxor mea et dum vixerit teneat et possideat. Et post obitum prescriptis Adalaiz et Gauzfredo, meo elemosinario, remaneat prescriptum / alodium ad prescriptam ecclesiam Sancte Marie cenobium Cirvian sine ullo retentu.
Et ad prescripto Gauzfredo meo elemosinario dedi per scripturam donationis me/dietatem de omnem meum alodium de Celran. Et ad prescripta Adalaiz uxor mea dedi per scripturam donationis medietatem de omnem meum alodium qui est in par/rochia Sancti Mathei Montenigro et Sancti Stephani Matermagna per suum alodium de villa Vincii quod vendidi.
Et ad prescriptam ecclesiam Sancte Marie coenobium Cirvian / dedi et dono sine ullo retentu, omnem alodium que habeo et qui est a flumine Cinnana usque in ripam occidentalem de rivo qui exiit ex fontibus qui discur/rit iuxta ecclesiam prescripti Sancti Genesii et infra ortis quas excolit Ecardus iuxta terris Sancte Marie Sedis et iuxta terris qui fuerunt Eraldi, filio Ermen/gaudi, et a flumine Ticeris usque in parrochiam Sancti Martini Fellinas et usque in villa Cannadel cum mulino uno in flumine Ticeris.
Et ad prescripta / Adalaiz uxor mea et ad Gauzfredo prescripto dimitto medietatem qui remanet de omnes meas tonnas et tinas et annonam et vinum. Et ad prescripta Adalaiz / uxor mea dimitto omnem meum alium mobilem sine ullo retentu.
Et prescriptam ecclesiam Sancte Marie coenobium Cirvian et omnem suam honorem dimitto / sub tuicionem et defensionem et in baiuliam, dommo Raimundo comiti, et Almodis comitesse et Berengario episcopo. Et prescripta Adalaiz uxor mea et pre/scripto Gauzfredo similiter remaneant in baiuliam et in defensionem domni Raimundi comitis, seniori meo, et Almodis comitisse e Berengario episcopo. /
Facto isto testamento VI kalendas iulii, anno XXVIII regni Enrici regis.
Sig+num Silvio cognomento Lobet, qui estum testamentum feci, digito / signo puncti firmavi et testibus firmare rogavi. Sig+num Vuilelmo Adalberti. Sig+num Berengario Vitalis. Sig+num Adal/berto Gauzberti. Odrigus sacer.
+ Iohannes, presbiter et monachus, qui istum testamentum scripsi cum literis fusis in rego XIIII et superpositis «obierit» in rego XVIII / et in XII, et suscripsi sss. die et anno quo supra.
Et postquam predictus Silvius hec omnia ordinavit obiit mense aprili et numquam mutavit suam / voluntatem ex suprascriptis rebus omnibus neque hic ulla fraus im[pre]sa est sed supradictum testamentum extremum secundum voluntatem predicti condi/toris Silvii habetur veraciter conscriptum. Et hec est extrema voluntas quam predictus Silvius ordinavit de supradictis rebus omnibus sicut su/perius scriptum est. Nos igitur supradicti testes iurando testificamus quia vidimus et audivimus publicari et legi supradictum testamentum mense / tercio, iunio, post obitum predicti Silvii coram predictis sacerdotibus et testibus sicut scriptum est in lege gotica: «Id tantum magno pere procurandum / est, ut scripture ille que secundum primi et secundi oridinis confectiones sunt alligate, id est, sive quae auctoris et testium manu suscripte, seu ultra/rumque parcium signis extiterint roborate, infra sex menses iuxta lege aliam sacerdoti pateant publicande».2 Item alibi lex dicit: «scripta volumtas de/functi ante sex menses coram quolibet sacerdote vel testibus publicetur».3 Nos vero supradicti testes iamdicta omnia que vidimus et audivimus recte / et veraciter testificati sumus atque iuramus per hanc conditionum seriem. Nos deincebs Gauzbertus et Adalaizis et Iohannes elemosinarii iurando testificamus / quod supradicta omnia vera sunt.
Scripte conditionis XVIII kalendas iulii, anno XXVIII regni Enrici regos.
Sign+um Vuilelmi tstis, / sign+um Berengario testis, Odrigus sacertestis qui supradicta vidimus et audivimus atque iuravimus. Sign+um Gauzberti / Adalberti elemosinarii. Sign+um Adalezis elemosinariae. + Ioannes elemosinarii. Sign+um Vuilelmo Tedi. Sign+um Bertrando / Artalli. Sign+um Ercadi. Sign+um Vuigoni. Sign+um Vulelmo. Sign+um Caucelmi. Sign+um Caucelmi magistri. / Sign+um Vuitardi Lopardi. Berengaris levita +.4 Sign+um Raimundi Stephani. Ermegaudius sacer.4 / Sign+um Bonifilio Suniarii elemosinarii, Sign+um Gauzfredo elemosinarii, / sss. Guitardus levita et iudex.4 /
+ Iohannes presbiter et monachus scripsit et suscripsit has conditiones cum literis rasis in IIIo versu et XVIo et Lo superpositis, die / et anno quo supra.
1 EL MONESTIR DE SANTA MARIA DE CERVIÀ I LA PAGESIA: UNA ANÀLISILOCAL DEL CANVI FEUDAL, de Lluís To Figeras, Ed. Rafael Dalmau, 1991
2 Lex visigothorum, II, 5, 12
3 Lex visigothorum, II, 5, 14
4 Signatura autògrafa
© Portal Gironí d'Història i Genealogia (www.portalgironi.cat)